monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg458.15 > 39 > Psalmi, 71 > 13 > sectio 14 > sectio 3 > sectio 6 > sectio 35 > csg457.15 > csg458.9 > 4 > sectio 4 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 11
Et cum paulo districtius agitur, ex caritate agendum est, et non ex furore: quia ipsi hoc praestatur qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur. Sic enim nos fidelibus tenere disciplinam debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent, quos et pro culpis verberibus feriunt, et tamen ipsos quos doloribus adfligunt habere heredes quaerunt; et quae possident ipsis servant quos irati insequi videntur.